Latin
2.4.40 to 2.4.42
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.4.40-42
Unproofread scanNot analysed yet
Nouioduni Heduorum, quod hodie Niuernium est, cum Protestantes vsque ad V Eid. Maij conueniendi libertate vsi essent, ab oppidanis Cheuenouius et Castello euocati portas vrbis occupant, et hostiliter in suspectos irruunt; tum infantes denuo lauacro abluti et repetita matrimoniorum sollemnia. eo mox Fayeta ex Aruernis regulus venit X Kal. Iunij et S. C. Parisiensis in Protestanteis seditiosos facti auctoritate fretus eorum bona publicat, ex iisque ingentem pecuniam corradit. eadem licentia Corbinij, quod et Leonardi fanum appellatur, grassati sunt Noesatus Faietanae equitum alae metator, Antonius Doiuetus fani Petri praefectus, et Castellonis frater eques Hierosolimitanus; sed mox intercepto, scalis admotis a Blanaeo, Vezelio et Bordio Petotio, oppido, in illos crudeliter vindicatum fuit, expilatis templis et imaginibus et altaribus deiectis, ab eoque tempote Protestantes ad pacificationem vsque proximam loco potiti sunt. aliquanto post Antranium in Donziensi agro a Ludouico Blosseto Floriaco blaeso Condaei nomine prid. Eid. Xbr. interceptum, et in eo patibulo affixi et scloppetis confossi Stephanus Blondeletus sacrificus, et lictor quidam, qui de Protestantium laniena facienda consilium iniisse dicebatur. Trouanius Sequanus, quamvis alienigena occasione praedandi sumpta cum armatis in vicinam regionem descenderat; is cum praesidiariis Antranij aliquories congressus semper cum damno discessit, donec et ipse in Blanaeum incidit, cuius manu post aliquod certamen mactatus est. Protestantes iam ante beneficio edicti in eorum gratiam anni initio promulgati Charitaeum occupauerant, et praefectum delegerant Amadetum Portam Issertium e vicina nobilitate hominem oppidanis acceptum. eo vim facere saepius conati Cheueno et Achonius, Bellomontius, ac Ferrerius frustra fuere. postremo Faieta oppidum obsidione cingit, et exorto inter oppidanos tumultu deditione accipit XII Kal. Vtil. ,aequis condicionibus, quibus tamen non stetit Faieta, rapto per vim e manibus Issertij earum breuiculo ab Aruernorum Priore Faietae legato. itaque ad praedam aeque expositi suntac si nullae condiciones perscriptae essent. Ligondus oppido a Faieta impositus, cui Lachenacus eques Melitensis postea successit. nec mitius cum vicinis Charitaeo oppidulis actum est, Bonio, Neouio, Conaeo et Castellione ad Ligerim misere a licentioso milite expilatis. Genabensium vero et vicinorum locorum aeque deploranda condicio subvtrisque suit; nam cum oppidum initio a Protestantibus teneretur, missus eo a Condaeo repetitis saepius vicibus miles, vt se recrearet, magno oppidanorum etiam Protestantium damno et incommodo, qui postremo domos ac lares relinquere coacti sunt, et inde Montargirium ac Aurelianum migrare. tandem post captum Auaricum oppido deserto regij poriti sunt, qui nullo non genere crudelitatis et insolentiae in eos, qui remanserant, saeuierunt, proditumque est, Italos, qui regi militabant, odio religionis eo vsque furoris prouectos esse, vt puero viuo secto, eius iecur euulsum calens adhuc tanquam pro cibo ederint.