Latin
2.4.43 to 2.4.44
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.4.43-44
Unproofread scanNot analysed yet
Molinium, quae est Boiorum metropolis, hodie ij Borbonij appellantur, et inde regiae familiae nomen, Montareus a IIIviris missus homo imperiosus, et qui nullis iudiciarij ordinis sollemnibus seruatis suspectos de seditione ad supplicium rapi iubebat, cum carnifice familiaritate contracta, quem ob id vulgo compatrem vocabat. is scripto milite omneis Protestanteis oppido exigit, et in absentium bona licenter grassabatur; quo factum, vt exulum querellis ac precibus exorati Petrus Papa Santalbanus et Sanioannes cum illac Aurelianum tendentes cum copiis in Septimania conscriptis iter haberent, de Molinio obsidendo consilium ceperint, sed literis Condaei reuocati ceptum iter persecuti sunt. in illorum agmen factus a rufticis impetus, et quidam occisi, alij capti, qui postea capite luerunt. In Aruernis vero ad Auriliacum Protestantium frequens conuentus erat, qui sollemnia et ipsi insanientes, templis expilatis statuas confregere, inde occasione sumpta Bressonius quidam homo ceteroqui non integra fama, sed manu promptus, regium imperium praetexens in oppidum venit III Non. Iunij, quem eiusdem farinae alter Mantellius nomine mox secutus est. eorum aduentu sibi conscij Protestantes periculo praeuertere exeunte Maio, et pars Aurelianum ad Condaeum, pars Lugdunum, pars in Lemouices concesserunt. inde praedandi licentia impunita vagari miles, et per pagos ac vicina oppida grassari, Argentatum direptum, mercatores per vias publicas spoliati; mulierum etiam plerisque locis vis pudori allata. ad Ioannis fontem, quod est coenobium haut longe a Castellione ad Loniam monachi cum professionis obliti arma sumpsissent, et milite conducto magna damna vicinis darent, a Dampetra repente obsessi. Non. VIIIbr. et quod resistere ausi essent, ad vnum fere omnes ferro caesi, paucis exceptis, qui in turrem tintinabulorum euaserunt, vbi fumo et igne subiecto, cum aliter deturbari non possent, postremo perierunt. in Burgundia Protestantes male habiti sunt, ac Diuione quidem, quae vrbs tanquam caput prouinciae est, cum Kal.