Latin
2.9.77 to 2.9.79
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.9.77-79
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannem quidem Franciscum Vidium Balnei comitem maxime vexauit, suscitato oratore regio, qui ei controuersiam de pecunia bellis superioribus prope Cesenam intercepta moueret. nec vero vel Cosmi interuentu, cui ille semper antea militauerat, et tunc in Germania operam nauabat, vnquam placari potuit, quin eum quorundam castellorum amissione multaret. mouerat et Vitelliis litem de Tiferno, quod id sede vacante armis occupassent, et tranquillitatem publicam turbassent. eandem ob caussam Ascanium Corneum bellica laude conspicuum et summac existimationis virum, Romae comprehensum in molem Hadriani coniici iussit, et Cornelium Bentiuolium ac ipsius fratres, qui Ferrariae apud principem in gratia florebant, postulari Bononiae mandauit, quod ante XVIII annos in ea ciuitate ob priuatas cum Lippo Gisolerio simultates, cuius domum puluere sulphureo subiecto et accenso subuertisse dicerentur, discerpto in ea ipso Lippo nec cum postularetur Bentiuolius et de praerogatiua dignitatis exciperet, quod regij ordinis torquatus eques cum esset, coram rege tantum sisti posset, a Pontificiis ministris auditus est. ipsi etiam Alfonso Ferrariensium duci litem intentauit, quod ministris Pontificiis in iurisdictione Mutinae exercenda impedimentum eum attulisse diceret, et Berzigellae praefectura Alfonsum ducis patruum priuauit. cum vero sub id tempus Vidus Ascanius Sfortia Cardinalis decessisset, Camerarij dignitatem, quod antea nusquam factum fuerat, turpi nundinatione Vitellocio Vitellio Cardinali XXC aureorum OIO vendidit, et Alexandrum Sfortiam Ascanij defuncti fratrem Camerae clericum in Cardinalium collegium cooptauit, non tam vt eum dignitate augeret, quam vt venale clerici Camerae munus, quod per galeri adeptionem vacabat, pro concessae dignitatis pretio acciperet. ipse finito Concilio ad omnia securus spectaculis et variis oblectamentis totum tempus impendebat, structo in Vaticano forma amphitheatrali loco, in quo ludos et hastiludia saepius spectabat; de cetero exiguam prae se de pastorali officio sollicitudinem ferens; cumque multorum opinione parum Concilij vltimi decretis prospectum esset, crescentibus in dies dissidiis, maiore quoque scissura per ipsius negligentiam ecclesia in Germania, Britannia, apud nos, et iam in Belgio lacerabatur. itaque sub id cum Ludouicum Antenoreum hominem rerum agendarum peritum in Galliam ad regem misisset, qui Concilij Tridentini promulgationem procuraret, excusationes regis facile admisit, qui per suos ministros Concilij decreta singillatim executioni vt demandarentur se curaturum recipiebat: ceterum publicam vniuersi Concilij promulgationem eo rerum statu periculosam deprecabatur, et de obsequio alioqui suo Pontificem hi posterum bene sperare iubebat. de legationis vero Auenionensis negotio, de quo frustra saepius actum fuerat, tunc demum instante Regina transegit, et eam Alexandro Farnesio ablatam, cui compensationis titulo patrimonij legatio attributa est, Carolo Borbonio Cardinali concessit, accepto Casae nouae opimo coenobio in principatu Saluciensi, et Cardinali Altempsio, qui ius in Auenionensi legatione habebat, attributo.