Latin
2.9.80 to 2.9.81
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.9.80-81
Unproofread scanNot analysed yet
quod eo libentius fecit, licet reclamante Cardinalium collegio, quod et simul molestiam Farnesiis facessebat, et conciliato inde suis commodo se interea magnis sumptibus, quos in tuenda ciuitate et Venasciensi comitatu facere cogebatur, rege patrocinium eius suscipiente, et in id fidem suam obstringente, liberabat. Eodem hoc anno Pontifex misso in Germaniam Vintimiliensi episcopo egerat, vt Concilium Tridentinum promulgaretur, et Ferdinandus Caesar quam se paratum ad obsequium ostendebat, tam instanter vrgebat a Carolo archiduce filio et Alberto Baioaro genero monitus et suorum periculo incitatus, vt gratia calicis etiam non sacerdotibus a Pontifice fieret, eamque in rem Vienna ad eum literas dederat XVI Kal. Mart. cum Non. Febr. Baioarus itidem ad Pontificem scripsisset, quibus et calicis vsum petentibus concedi postulabat, idque ambo illi Morono et Lotaringo Cardinalibus et Archiepiscopis imperij VIIviris probari aiebant, tum etiam petebant, vt ratio iniretur, qua non solum sacerdotes, qui assertis suis coniugiis se ipsos ab ecclesia separassent, retentis vtcumque in contubernio assertis illis vxoribus eidem ecclesiae reconciliari possent; sed etiam benigne indulgeretur, vt ad exiguas Catholicae religionis reliquias conseruandas iis locis, in quibus presbyteri eo numero, qui sufficiat, haberi non possunt, ab episcopis viri laici iustae aetatis ac doctrinae et vitae inculpatae ac bonae famae ad ministerium altaris et alia sacerdotalia munia ordinari et admitti queant. et alterum quidem concessit Pontifex, alterum omnino negauit. quapropter Ferdinando paullo post fatis concedente Maximilianus Caesar F. per Prosperum Arcuensem comitem datis ad Pontificem literis IIII Kal. Xbr. cum eo egerat, ut quod ad sacerdotum coniugia, aliquid de seueritate remitteret, et Noricis, Boiis, Quadis, Marcomannis, et Pannoniis ea in re gratificaretur. nam calicis concessionem eum fructum, quem optet, minime afferre posse, nisi et ea in parte penuria sacerdotum laborantibus prouinciis subueniatur; necrem diutius differri.