Latin
3.2.95 to 3.2.96
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.2.95-96
Unproofread scanNot analysed yet
nisi enim sibi de vita, fortunis, et quod vita fortunisque pluris aestiment, de conscientiarum libertace ac publico relligionis vsu idonee primum caueatur, de praesidio accipiendo non posse assensum praebere. tum amplisicata multis et ad horrorem compositis verbis Parisiensi et vrbium, quae eius exemplum secutae sunt, laniena, eo se terreri dicunt, ne si iugum, quod detrectent, sibi imponi patiantur, pari cum ceteris et idem in relligione sentientibus sociis et amicis caedium ac suppliciorum saeuitia deleantur. non minus se propterea in regis fide futuros, cui cum tam praesentis exitij metus tractu temporis paullatim ex animis exoleuerit, non solum in ea re, sed in aliis, sicuti debeant, obsequium deinceps debitum sint praestituri. hoc accepto responso, nihilominus Ioüsa quasi de ipsorum salute sollicitus vrgebat, vt quo regis mandatis quadam tenus obtemperare viderentur, saltem ad aliquot tempus conciones intermitterent, quarum frequentatione non tam ad illaqueandas ipsorum conscientias, aut ipsum relligionis vsum prohibendum, quem illis liberum relinquere rex deinceps in animo habeat, edicto interdicitur, quam ad vitandas in praesens turbas et conuenticulorum ossensionem; quando regi persuasum sit, non de pietatis exercitiis, morum emendatione, aut disciplina sancienda, sed de sollicitanda vrbium side, seditionibus excitandis, ac denique de belli gerendi ratione in his conuentibus consilia agitari. igitur Nemausenses, ne legati atque adeo regis imperium negligere omnino viderentur, re deliberata decernunt ad praesentem necesstatem, vt conciones noctu et clam non interdiu haberentur: quae res magnas querellas in vrbe excitauit. Nemausensium exemplum seduti Viuarienses, et alia in Cebennis oppida, quae a Protestantibus tenebantur, ca se ratione placatiorem habitaturos regem sperantes. cum vero Nemausenses bello semel accenso in se primum armorum impetum incubiturum prouiderent omnia ad desensionem parant, et suburbium frequentissimum, quod vrbi obsessae multum incommodaturum apparebat, ante omnia diruunt. missus a rege fuerat in Viuariensem agrum ex Viuariensi nobilitate vir probus nomine Logerius, post cuius aduentum Pusinum in Rhodani ripa situ munitum, et ad res multas opportunum oppidum a Protestantibus occupatur.