Latin
3.2.97 to 3.2.98
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.2.97-98
Unproofread scanNot analysed yet
haut longe hinc abest Villanoua, oppidulum praefectura iuridica, ex qua ad curiam Nemausensem prouocatio est, nobile. in eo oppidani vtriusque relligionis pro communi salute et tutela sidem obligauerant, et duos duces militares vniuersitatis. suffragiis creauerant, quorum alter Mirabellus nomine maiorum relligioni, alter qui Baronius nominabatur, Protestantium doctrinae addictus erat. sed non diu inter dissidenteis opininionib. animorummansit concordia, regijque, qui sibi ab aliis iusta offensione iritatis, et ad omnia suspiciosis metuebant, optimum factu duxerunt, si oppidum ih Logerij, quem a sanguine et violentia abhorrere cognoscebant, porestate esset. res autem citra tumultum aut cuiusquam iniuriam confecta. nam cum Logerius a Mirabello monitus propius vrbem copias adduxisset, ipse ad oppidum accedit, et ex compacto regia auctoritate Mirabello imperat, vt portas sibi ac suis patefaciat. illa denuntiatione attonitus Baronius, qui ante portam inermis obambulabat, vt Logerium ad portam venientem et comi vultu obuios quosque salutantem vidit, quod erat suspicatus, sine strepitu elabitur. Logerius intra vrbem a Mirabello admissus moderate admodum se gessit. nam a cruore omnino abstinuit; auaritiae tamen a nonnullis insimulatus, quod cum Albenacenseis et Priuatenseis vrgeret, vt iuxta regia mandata praesidium acciperent, et illi vim deprecarentur, depensa pecunia eam gratiam a se redimere coegerit, Valetonio locuplete ciue apud se retento, donec ea exsolueretur. Baronius Mirabellum profugerat locum ad conciones edicto regio destinatum, eumque ope Pradelij viri nobilis, qui fundum in eo habebat, occupauit, quod ad Villam-nouam intercipiendam postea ei maxime opportunum fuit. In Delsinatu proximo res fere quietae erant moderatione Bertrandi Simieni Gordij prouinciae per Monpenserij absentiam legati, cum Protestantes nullas in ea vrbes, oppida, arces tenerent, et Ludouicus Podiensis Monbrunius, qui ad nuptias Parisienseis profectus non fuerat, rerum gerendarum occasiones opperiens, interea apud amicos lateret.