Latin
3.3.60 to 3.3.62
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.60-62
Unproofread scanNot analysed yet
quo in conflictu ad IO CCC ex foederatis perierunt. Auila mox Tergoam venit, et vrbe praesidio ac munitionibus firmata Antuerpiam reuersus est, cum foederati eam a VII Kal. VIIbr. ad XII Kal. IXbreis obsidione cinxissent, quo tempore multi etiam Galli post casum Parisiensem in eorum castra venerant. nec cessabat interea in Hollandia Lumaeus. nam digresso e prouincia Ferdinando Toletano statim ad Amsterodamum classem antea instructam admouet, si qua ratione vrbem commercio, quo vno constat, impedito ad partes suas pertraheret. ea est in Batauis atque adeo toto Belgio hodie maxima et negotiationibus florentissima, cuius ciues maxime a Protestantium doctrina alieni erant, admare et veluti in mari sita, positu Venetam ciuitatem Hadriaci sinus reginam referens canalium per portas mare recipientium frequentia, quae eo artificio fabricatae sunt, vt aestu intumescente claudantur, recedente sponte aperiantur. in vrbe IIII OIO oppidanorum erant egregie armis instructorum, quibus cum summo imperio praeerat Petrus Personus primarius decurio et regij nominis studiosissimus, et foederatorum partibus infestissimus. Lumaeus frustra sollicitatis oppidanis, cum alia ratione vrbi ob firmitudinem incommodare non posset, portum ingressus ad C naueis incendit; quae iactura ad CCC aureorum OIO aestimata est. inde Schonouiam ducit, oppidum, quod Amsterodamensibus foederatum, et propter commercium multa necessitudine coniunctum semper fuit, vndique vrbibus, quas iam ipsi tenebant, circumdatum, ob idque cum nulla auxilij spes esset, tandem deditum. Bossuuij comes prouinciae praeses Vltraiecti erat, quod vix in fide retinebat, seruando in Geldriam per eam vrbem transitu intentus, vbi Ladislaus Barlemontius Hiergius bello aduersus Arausionensis partib. addictos infestissimo distinebatur. nam Bergae comes Arausionensis sororius contracto V OIO armatorum ex rusticis fere exercitu, multas vrbes et oppida in Geldria et vicinis prouinciis citra certamen occupauerat; Zutfaniam, Doetecomum, Duisburgum, Hardeuicum, Elbericum, Alumam, Oldezelam, et alias in fidem receperat. inde successum vrgens in Transiselana ad Laurentij fanum, et Campensem vrbem castra ponit, quas et desperatis auxiliis et comeatu deficiente IIII Eid. VItil. capit; earumque exemplum mox Suuolla, Hassella, Stenuuica in eadem prouincia secutae sunt, passim abolita maiorum relligione. Deuentriam prouinciae caput tenebat Franciscus Varga in ea prouincia ab Albano relictus, vt eam in officio contineret et auxiliareis Germanos ductoribus Erico Brunsuico et Adolfo Holsatiae duce venienteis acciperent, cum IIII Hispanorum signis, qui crebris excursionibus et incensis pagis ac vicis infesta omnia circum foederatis et oppidis, quae rebellauerant, faciebant, ac cottidie cum Zutphaniae praesidiariis decertabant. In Frisia Nederuormeteri ex primaria regionis nobilitate viri auspiciis, cui mox in eo munere successit Iustus Sconuenburgensis comes, Sneca, Boelsuerda, et FruniKa in fidem receptae sunt.