Latin
3.3.63 to 3.3.65
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.63-65
Unproofread scanNot analysed yet
inde Docum ducitur, et oppido capto cum praesidiarij in turrem templi a se munitam confugissent, certa de auxiliis concepta fiducia, ne incendio quidem admoto induci potuere, vt deditionem facerent. nec vero spe illi sua falsi sunt. nam Gaspar Robles Billius, qui Groeningensi arci praeerat, cum auxiliaribus superueniens, cum in itinere Leouardiam, Harlingam, et Staueram arces Belgarum praesidio firmasset, Docum recta ducit, eiusque aduentu rusticorum exercitu diffugiente vrbs capta et crudeliter direpta est. quod XVI Kal. VIIIbr. accidit. inde Billius ad Staueram vireis vertit, cuius arcem rustici armati oppugnabant, improuisoque incumbens, eos belli fere rudeis fudit, et obsidione soluta pagum pari crudelitate qua Docum diripit. inde praeda onusto milite rediens cum praesidiarios Snecae, Boelsuerdae, et Franikerae obuios habuisset, praedam suam recipere cupienteis, deiecto prima impressione eorum duce in fugam vertit, multis interfectis. Interea Albanus post receptos Montes Mosae-Traiectum venerat, et dimisso equitatu Germano, quod eius in obsidionibus, quas animo agitabat, exiguus vsus esset, tormentisque Mosae impositis, quorum custodiam Liquio cum V cohortib. attribuit, ipse per aquam subsecutus est, et vbi Vahalim ingressus est, reflexo contra Rhenum itinere aduerso flumine ad Mozam venit, vbi Gaspar Gomesius Grauiae praefectus pontones summa amplitudine paratos habebat, quibus inter se colligatis pontem firmissimum extruxit. ibi Albanus exercitu transmisso et tormentis, per terram Nouiomagum tendit, vbi aliquandiu ob loci commoditatem ad negotia explicanda commoratus est. inde rursus Vahali tormenta imponuntur, et aduerso flumine Arnhemim ducuntur, praemisso Friderico filio cum exercitu; ad cuius aduentum Lochemum et Duisburgum deditionem fecere. misere et legatos Campenses, Suuolae, Husseltae, Stenuicae, et Hardeuici oppidani, et Amsterfortenses ex agro Vltraiectino, qui infirmitatem suam caussati iram Albani deprecabantur, quod Arausionensi portas aperuissent. ad Zutphaniam dein promota castra ad Isalam fluuium sitam, cuius praesidiarij dedere oppidum iussi cum recusassent, XIII maiora tormenta ad portam Lochemensem admouentur, quorum displosione edita ingenti murorum strage praesidiarij saeuitiam Hispanorum veriti oppidum noctu deserunt, custodia ciuibus relicta, qui mane cum deditionem facere vellent, anteuertentibus Hispanis et per ruinam enitentibus, vrbs capta et obuiis quibusque trucidatis omni immanitatis et libidinis genere vastata est. qua re contra quam rebatur Albanus, desperatio potius, et ex desperatione irreconciliabile aduersus nomen Hispanum odium concitatum est, quam terror prouincialibus iniectus. et quanquam Bergensis comes et Schonburgensis Geldria et Frisia ad Hispanorum aduentum excessissent, prouincialium pertinacia minime infracta est, praeualente aduersus periculum odio. itaque cum Fridericus imposito Suuolae et Deuentriae Poluillerio, et inde eductis Francisco Varga et IIII Hispanorum signis Nardumum venisset, oppidum in Batauorum ingressu situm nec positu firmum, missoque Noerkermio et Cressonerio oppidanos ad condiciones accipiendas inuitasset, illi dum de iis altercantur, et caueri sibi idonee petunt, Hispanis colloquij tempore irruentibus, ad internecionem fere omnes trucidati sunt, et vrbe direpta ignis in domos iniectus, vt nihil ab incendio in ea, excepto templo et deuotarum coenobio, intactum remanserit.