Latin
3.3.91 to 3.3.92
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.91-92
Unproofread scanNot analysed yet
quib. verbis cum pudor ipsi Andradae incussus esset, placuit media sententia, vt porro quidem ire pergerent, sed nullas vrbes aut prouincias tentarent; tantum consilia et conatus hostium ex propinquo speculabundi explorarent, dum Austrius ad classem accederet; neque tamen occasiones, si quae darentur, rei bene gerendae praetermitterentur. Teupolus autem in Hispaniam profectus, cum rem, cuius ergo missus erat confectam offendisset, ne sine aliquo pretio legatione defungeretur, Philippi animum tentare institit, quandoquidem tam sero classis conuenisset, et iam ea mora superioribus annis magnorum damnorum caussa extitisset, classem extra ditiones suas, si Austrio expedire videretur, in hostico hibernare passurus esset. quod multis rationibus et precibus ei persuadere conatus est, non tam rei obtinendae spe, quam voluntatis eius certius explorandae caussa. ad haec Philippus cum de suo in rem communem egregio studio permulta dixisset, nec incommoditates grauissimas, quibus vires suae aliis locis distinerentur, tacuisset, in posterum multa pollicitus, de consilio in hostico hibernandi spatium ad deliberandum poscit, paucisque post diebus per scribam respondet, praeceps de hibernando in hostico consilium sibi minime probari, proinde illud repudiare, ac stare sententiam, vt classis peracto rerum gerendarum tempore in occidentem reuertatur. quo de responso vbi Venetiis cognitum est, eo maior ad pacis consilia animorum inclinatio nemine iam repugnante facta est. Michaelius cum ambiguo a rege ac regina responso dimissus est, regi rerum suarum rationem constare, neque tamen eum quidquam facturum, quod rei Christianae aut ipsorum reipub. quam praecipua semper beniuolentia prosecutus sit, detrimentum afferre possit. haec ita palam apud nos acta, in id omnem curam Senatu ponente, ne quam querellarum occasionem Philippo daret, aut etiam ipsius incolumitatem negligere, et non omni officio amicitiam eius expetere videretur. verum longe alia ac praecipua legationis, sed occulta ratio erat, vt regem orarent, partes suas per Franciscum Noallium Aquensem in Tarbellis episcopum apud Selimum interponeret, vt aequis condicionibus pacem ab eo impetrarent; quod et rex sedulo fecit, eoque nomine magnam gratiam ab illa rep.