Latin
3.3.93 to 3.3.94
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.93-94
Unproofread scanNot analysed yet
iniuit. Interea classis Corcyra egressa iter Cretam intendit, cumque Cephaleniam appulisset, inde Mathurinum Scutum Romegasium illo mari famosum equitem exploratum praemittunt, qui impigre itinere facto promontorium Maleam tenuit, vbi ex incolis, qui soli ex tota Peloponneso saepe bello petiti, cum locorum inaccessibilium asperitate, tum propria se virtute tutantes, nunquam ad iugum accipiendum a Turcis cogi poterant, cognoscit, classem hostilem CC XX nauium, quarum plures minoris, IIII maioris formae essent, retro promontorium in portu Epidauri, quae vrbs est in sinu Argolico Maluasia vulgo dicta, consedisse. quibus rebus satis exploratis Romegasius iter repetit, et classi Christianae quae iam Methonen superauerat, obuius factus, quae certo cognouerat exponit: inde Cytheram insulam tenuit sinui Laconico obiectam c regione Maleae promontorij, quod Argolicum a Laconico distinguit, freto VIII OIO passuum a continenti discretam, quae portum haber in latere a promontorio auerso, vt ex eo promontorio exeuntes naues conspici non possint, a circumiectorum scopulorum specie Dragoneriarum nomine indito. in eo portu cum classis pernoctasset, postero die ad aquam sumendam exscensione facta qui in speculis erant, classem hostilem e portu prodire, iamque superato promontorio Cytheram versus cursum dirigere significant. itaque subito ad arma conclamatum est, classisque nostra statim egressa triplicem aciem instruit, onerariis et maioris formae triremibus praemissis. vbi in conspectum altera alterius venit, Turci ordinem nostrae aciei onerariarum praesidio firmatam contemplati, quamuis numero superiores, cursum inhibuerunt, neque nostri numero inferiores vlterius progredi tutum existimauerunt. itaque se inuicem tormentorum ictibus lacessere contenti diem extraxerunt. Turcos tamen sensim cedenteis nostri insecuti sunt, dein occidente iam sole classis in eundem Dragoneriarum portum se recepit. at Vluzalis Turcicae classis dux omissa Christiana classe iter occidentem versus capit. Columna consilio ducum aduocato Petrum Pardum Hispanum mittit ad Austrium, quem tum Corcyram venisse coniectura erat, oratum, vt pergere festinet.