Latin
3.3.95 to 3.3.97
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.3.95-97
Unproofread scanNot analysed yet
haut dubie enim LIII triremibus, quas habeat, reliquae classi adiunctis spem esse, hostilis classis, quae in pari numero semper nostra inferior futura sit, omnino delendae. ipsi vt celerius se cum Austrio coniungerent, iter retro relegunt, et IIII Eid. VItil. ,qui dies B. Laurentio dictus est, in altum euecti cum promontorium Taenarium praeteruehetentur, a classe Turcica conspiciuntur, quae statim aquatione omissa aciem instruit. nec nostri certamen detrectant, secundoque vento vtentes, et onerarias prae se agentes cursum in hostem dirigunt; sed mox vento, qui secundissimus ad eam horam flauerat, eos deserente, cum et remis connitendum esset, et onerariae remulco trahendae, Vluzalis vt onerarias a classe nostra diuideret, tam propinqua vtraque classe, vt Superantius iam scloppetis Turcicam incesseret, astu vsus est, et retro cedere cepit; insequentibusque nostris, qui prora conuersa fugam parare hostem rebantur, cum iam onerarias longe post se reliquissent, mutato cursu Vluzalis incitato remigio incumbit, seroque errore agnito nostri cursum inhibent, et iam turbata acie et confusis ordinibus cedebant, cum Columna, vt periculo a simili fugae receptu praeuerteret, audax consilium capit, et quamuis onerariarum praesidio destitutus incitato remigio proram in hostem conuertit, idemque vt ceteri faciant conclamat. qua voce fugam cum stitisset, Vluzalis e re consilium capturus, cum nostros in aciem instructos videret, et onerarias, quae retro remanserant, remulco iam eo tractas, vt accensae pugnae mox interesse possent, impetum supprimit, atque ita cum aliquot horas vtrique minabundi constitissent, tormentis tantum se mutuo lacessentes, tandem veluti ex composito quique in sua reuersi sunt. iamque Austrius Messanae soluens Corcyram venerat cum LIV triremibus; et II maioris formae Florentinis, quibus Alfonsus Apianus praeerat, ac multis onerariis, et inde Leucadem vsque processerat, vnde reflante vento rursus in Corcyram reiectus est, vbi Pardus a Columna missus eum conuenit, et cum quae gesta erant, quibusque ipse interfuerat, narrasset, addit, putare se classeis iterum congressas, idque ex continenti per multas horas tormentorum, quem in itinere exaudierit, sonitu coniicere. qua re commotus Austrius Alfonsum Bassanum cum duabus expeditis triremibus praemittit, qui itinere raptim facto, eo vsque inuestigabundus procedat, dum certiora et exploratiora de Christiana classe cognoscat. ille Zacynthum praeteruectus cum nostram classem plenis velis contra venientem cerneret, proras continuo conuertit, nequicquam reclamante nauclero Veneto rei maritimae perito, et inscitiam hominis increpante, qui classem eam Christianam ex nauibus onerariis, quibus hostilis carebat, non esse animaduerteret.