Latin
3.4.5 to 3.4.7
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.4.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
cum Hispani, qui Rhegini erant, et Itali Catanae in Sicilia Panhormum VII Eid. VII br. conuenissent, ibi aliquot diebus ad necessaria comparanda insumptis, Mazariam antiquissimam Siciliae vrbem cum vniuersa classe venit, et ad laeuam cum portum eo tempore non frequentatum, ceterum ingenti quantumuis classi capiendae idoneum, et ab omni vento tutum subiisset, commoditate loci delectatus, postquam Lilybaei portum esse bellis Romanorum cum Carthaginiensi populo gestis adeo celebrem comperit, eum deinceps de potentissimae familiae nomine Austrium vocari voluit. in eius classe erant omnino naues longae XC, onerariae XVIII, quibus portabantur Hispanorum peditum VIII OIO, X Italorum, Germanorum IIII, equites CCCC. ad hoc magna annonae et bellicorum apparatuum copia. primus appulsus fuit ad insulam Fauigianam, pancisque post diebus inde VIII Eid. VIIIbr. soluit, et secunda nauigatione vsus Africae oram tenuit, expositoque milire tormentis ac comeatu Tunetam recta iter intendit. cuius aduencu Radamus ab Vluzali captae vrbi praefectus relictus, et Aidares, qui nuper Constanrinopoli venerat successor Radamo missus, territi Caruennam concedunt, copiarum fuarum non tam numero, quam generi dissidentes. erant enim VI OIO stipendia facientium, partim Turci, partim aliarum nationum, ac par numerus ex prouinciali delectu, quorum ingenia mobilia et cum fortuna pariter mutantia Turcis merito suspecta erant. igitur discedentibus praefectis vrbs Austrio sine certamine patuit, quae nihilominus militi diripienda concessa est, humanorum tantum capitum praeda interdicta, quae libera dimissa sunt. in ea copiosa annona relicta fuerat, machinae curules circiter L, et tormentarij pulueris magna vis. postridie Austrius vrbis moenia et situm circumeundo lustrauit, arcemque nouam inter vrbem et stagnum subiectum loco idoneo aedificare constituit, tantum spatium munimento amplexus, quantum capiendis VIII OIO bellatorum sufficeret, et tamen IIII OIO praesidio tutum esset. quod eo consilio factum, vt turbulentis temporibus praeter praesidiarios receptaculum commodum ceteris esset, neque ciues Tunetani diuersoriis et hospitiis grauarentur; qua re nihil est, quod regnanteis populis magis inuisos reddat. sed de vrbis situ, et arcium inibi aedificatarum forma ac ratione pleniorem explicationen in annum sequentem reseruamus. igitur cum alteram et nouam arcem interiori stagni parti oppositam, quae vrbem attingit, exstrui placuisset, eius cura Gabrieli Serbellono regis vicario in Africa constituto demandata est, eique attributa XXII Italorum signa, duce Pagano Auria, totidem Hispanorum, duce Andrea Salazario, adiuncto Lupo Hurtado Mendoza cum scloppetariorum equitum ala. insulae, quae in stagno est, Sinoguerra Hispanus impositu, regno regendo Machmetes Assanis, quem dixi, filius praeficitur, repudiato Amida ob parricidium paternum Tunetanis inuiso, qui mox Panhormum cum duobus liberis transuectus est;