Latin
3.4.8 to 3.4.9
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.4.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
vbi cum futurum accepisset, vt frater eius Machmetes, cui maxime infestus erat, regno praeficeretur, tanta rabie correptus est, vt se de triremi, qua vehebatur, in mare praecipitaturus esset, vix Amida filio, quo minus id faceret, impediente. inde Neapolim abductus est, et in arcem S. Anselmi sub custodia coniectus, vbi eum anno sequenti vidimus iam admodum senem ac prope octogenarium, vt et ore praeferebat, et tamen, sicuti mihi praefectus arcis re curiose indagata narrabat, cum ancilla concubina Maura cottidie istuc aetatis adhuc dormientem. is alterum ex filiis deformem ac claudum subtristi vultu praediligebat, quem et in eadem cella secum habebat: quod alteri a se veluti reiecto erga Hispanos beniuolentiam conciliabat, formoso et hilari vultu humanitatem prae se ferenti, ad haec armorum tractandorum, et equorum more gentis sine freno ac sella regendorum peritissimo, cui ob id libere per vrbem equitare permittebatur, et Machmeti, nisi casus aliter tulisset, successor designabatur. Serbellonus de euentu male praesagus initio se excusauerat, multa opponens, quae arcis effectum impedirent, materiae, calcis, instrumentorum, fabrorum, et architectorum inopiam: quae omnia illi affatim submissum iti cum pollicitus esset Austrius, postremo onus quamuis grauate suscepit. his actis superabat, quo res Tunetanae in tuto collocarentur, vt Biserta finitima vrbs Turcis eriperetur, quod illi Bisertini ciues sine vllo certamine confectum dederunt, Turcis, qui erant in arcis praesidio, obtruncatis. Bisertinus ciuis, qui conciuib. suis facinoris auctor ac dux fuerat, vrbi praeponitur; arcis custodia Francisco Auilae cum signi sui militibus CCC committitur. rebus in Africa constitutis appetente iam hieme Austrius in Siciliam rediit, et inde Neapolim concessit. Nunc ad propinqua magis deueniendum est, initio ab Harlemi obsidione nuper inchoata ducto. Hispani primo impetu repulsi, cum spes de deditione vrbis temere concepta eos frustrata esset, vt supra diximus, fossam non flexuoso tractu, sed vt operi ac tempori parcerent, recta ducunt, ex consilio Bartholomaei Campij architecti, eo artificio, vt palis certo spatio vtrimque defixis et transuersis tignis impositis, ac supra ingestis saccis lana oppletis, miles subtus a defensorum ictib.