Latin
DE QVADRATIS ET CVBIS
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 130
Unproofread scanNot analysed yet
DE QVADRATIS ET CVBIS Numeris quaedam praecepta, cum ipsorum Tabula. CAP. XXX. Vum in Algebrae calculis vbique occurrant Numeri quos Creatos vocauimus, vulgò Radicales dicunt, plurimùm verò Quadrati &Cubi: eorum Tabulam ab 1 ad 140 computatam hoc loco exhibere placuit: quae praeter vsum quem habet frequentißimum, etiam concinnitate delectabilis est. Quippe iucundum est Quadratos Numeros intueri, augmento Binario progredientes. Scilicet inter 1 &4 intersunt2 bis, nempe 4: inter 9 &16 intersunt ter 2, hoc est, 6: sed vbique Vnius seu Vnitatis interuentu Addito enim Vno ad quenlibet Numerorum Progreßionis binariae: prodibit Quadratus proximus. Exempli causa, Quum inter 16 &25 intersint quater 2, id est 8, numerus verò augmenti binarij proximus ab 8, sit 20: addo 1 ad 10, fiunt 11: Tum addo 11 ad 25, fiunt 36, numerus Quadratus proximus à 25. Rursus addo 1 ad 12, fiunt 13: addo 13 ad 36: fiunt 49, numerus proximè Quadratus à 36: sicque continuè. Ex hoc oritur Regula. Radicem cuiuscunque Numeri Quadrati duplica: ad duplum adde 1: productum adde ad ipsum Quadratum: prodibit numerus proximè Quadratus. Vt 81, Horum Radicem duplico, scilicet 9, fiunt 18: quibus addo 13, fiunt 19: addo 19 ad 81: proueniunt 100, numerus proximè Quadratus ab 18. Item Radix 100, est 10: Hanc duplico, fiunt 20: quibus addo 1: fiunt 121, numerus Quadratus proximus à 100, illiusque Radix, II. &ita de reliquis. Ac quemadmodum Binarius index est Progreßionis Quadratorum: ita Senarius, Cuborum: idque interueniente semper Vnitate, vt in Quadratis. Scilicet, secundus Cuborum, 8, à primo Cubo, nempe ab I, distat Senario vno. Tertius verò, 27, à secundo, 8, distat duobus plus Senariis quàm secundus à primo, nempe tribus. Quartus, 64, à tertio, 27, abest plus tribus Senariis quàm tertius à secundo, nempe sex. Quintus, 125, à quarto, 64, plus 4 Senariis quàm quartus à tertio, nempe 10 Senariis.