Latin
DE QVADRATIS ET CVBIS
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 131
Unproofread scanNot analysed yet
Atque huic Senariorum augmento semper accedit Vnitas, vt diximus. Hinc exurgit Regula, Duc Radicem cuiuscunque Cubi in numerum vno maiorem: productum triplica: ad triplum adde I: totum adde ad Cubum: exibit Cubus proximus. Vt, Quaero numerum proximè Cubicum à 1000, quorum Radix Cubica, 10. Duco 10 in 11, fiunt 110: Haec triplico, fiunt 330: quibus addo 1, fiunt 331: haec addo ad 1000: fiunt 1331, Cubus proximus à 1000. Multa alia cognitu iucunda occurrent iis qui se in Numerorum speculatione exercebunt. Quorum vnum est, Primo Cuborum adde secundum: fit numerus Quadratus, 9: huic adde tertium Cubum, 27: fiunt 36, numerus quadratus: his adde quartum Cubum, 64, fiunt 100, numerus quadratus: sicque continuè. Radices autem progrediuntur auomento naturali, ducto initio à ternario: scilicet 3. 6, 10, 15, 21, 28. 36. Sed eiusmodi speculationes infinitae sunt. Horum igitur ordinationem subscriptam dedimus studiosis ad speculandum. Seraphino Razallio Iurisconsulto S. Tsi non ita pridem inter nos contracta est familiaritas, Razalli, tamen ex ea tantam delectationem capio, vt mihi nihil charius, nihil antiquius esse poßit. Morum enim illa suauitas, quam in te sumSma cum doctrina coniunctam perspicio, veteris amicitiae iura abundè supplet.