Latin
DE QVADRATIS ET CVBIS
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 147
Unproofread scanNot analysed yet
Magna vero ad meum in te amorem acceßio facta est, ex quo tempore ad iurisprudentiae vestrae studium, artes Mathematicas adiungere coepisti, de quibus quotiescunque inter nos incidit disputatio (incidit autem saepe, ac de Geometria potissimè) hortaris, imò vroes vt Buteonis cuiusdam calumnias à me depellam. Quod profecto &meae naturae, quae ad modestiam me effinxit, &meae existimationi, quae apud bonos viros Vt in pretio esset perpetuò studui, alienum esse duco. Quid enim operam meam abutar, dum maleuoli istius maledictis respondeam? quem ne appellatione quidem dignum existimare debeo: Vsqueadeo me hominis pudet, quòd inter Mathematicos nomen profitetur suum: qui nulla vnquam à me laceßitus iniuria, tam petulanter in me, imò verò in totam Geometrarum nationem inuchitur. Atque is ipse postquam, vt putat, nos vltus est probe, bonis scilicet verbis inuitat me ad respondendum. Si, inquit, viderit Peletarius praeter verum ista notari: suam, vt par est, sententiam responso tutabitur. Est enim literaria concertatio, cùm ad excitandum ingenij vigorem stimulus acer, tum ad intelligentiam rerum non inutilis. Ista quum dicit Buteo, quid aliud quam se suae calumniae conscientia prodit? In demonstrationum scientia, quid opus est concertatione? in qua veritas ipsa sui testimonium apertè praebet. Ad haec, quonam stimulo vigorem ingenij excitabo homini, qui neque iudicio scribit, neque ingenio reprehendit, sed animi morbo? dum in Mathematicarum argumento nos coram Grammaticis causam dicere vult. Calepinos, Alexandros, Despauterios, &si qui sunt inferioris ordinis, facit nobis Geometriae magistros: quum interim literator iste nesciat tria verba bene Latina continuare. Quid dico bene Latina? immò verò qui in Grammaticae rudimenis subinde peccet.