Latin
DE REDVCTIONE AD
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 35
Unproofread scanNot analysed yet
qua ex erce Quaestionis propositum, donec AEquationem inueneris, eamque reduxeris. Tum per numerum Signi solitarij diuide partem alteram AEquationis, vel ab ea extrahe Radicem quam Signum ostendit. Numerus Diuisionis vel Extractionis, erit is ipse quem inuestigabas. Haec est Regulae illius celeberrimae, quam Algebram vocant sententia. Quae Capita omnia ab aliis hactenus tradita vniuerse complectitur: vt non temerè à nobis antea dictum sit, hanc artem in Radicum inuentione totam ferè versari. Sed Radices inuenire imprimis arduum &difficile, praesertim Cubicas, vt paulò antè meminimus. Porrò nonnulli pro IRt vnam Rem ponunt: alij Positionem dicunt. Quae quanuis in idem recidant, tamen Radicis vox vna omnium aptißima: quemadmodum ex Progressione Geometrica, quae per Arithmeticam Progreßionem exponitur, initio operis declarauimus: tum ex collectione quae ad scopum ducit. Radice enim inuenta, Res detegitur.