Latin
DE REDVCTIONE AD
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 36
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò exempla Quaestionum proseremus, quibus Regulae vsus extet manifestior, pauca illa quidem, sed ex quibus lector stu diosus alia sibi cuiuscunque modi explicare poßit: nisi quòd Cubicas AEquationes nullas dedimus: Harum enim aestimatio (vt iam non semel meminimus) nondum in artem exposita est. Quaedam autem asscribemus, quae sine Algebrae adminiculo explicari possent. Sed nihil vetat nos vnum scopum alia atque alia via attingere: praesertim in arte docenda. Verùm antequam Quaestiones proponamus, Problemata quaedam praescribemus ex Stiselio cognitu non indigna: vt quae ad Minutias explicandas compendium afferant. DE COMPENDIIS MInutiarum.