Latin
CAP. XVIII
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Vaeritur Numerus, qui per 9 multiplicatus, &producto ad 90 addito, tantundem efficiat quantum is ipse Numerus per 14 multiplicatus. Pro eo Numero pono IB. Multiplico IIz in 95, fiunt 9R2: his addo 90, fiunt 91 p. 90. Tum duco II in 14, fiunt 1412, aequales 9rap. 90: id est, 5ra aequales 90. Icitur, diuido 90 per 5, exeunt 185, Numerus quaesitus. Ad probationem, duco 18 m. 9, fiunt 162: quibus addo 90, exurgunt 252. Iam 18 ducta in 14, efficiunt eadem 252. Haec Quaestio ad res sic traducitur. Viator quidam 9 miliaria quotidie conficit: alter idem iter instituit, atque indidem: sed decimo post die profectus, 14 miliaria singulis diebus incedit. Quaero, hic posterior quoto die priorem assequetur. Quum itaque prioriam 90 miliaria peregerit, 10 scilicet diebus, Pono ambus simul futuros in IIE dierum. Tum per Regulam z, si idat 9, quantum dat I? fiunt 9r2, in priorem: Deinde si idat 14, quantum dat 112? fiunt I4E, in alterum. Quum igitur confecerit prior 9R, praeter g0 miliaria iam confecta: alter verò 1412: tum simul futuri sunt. Quamobrem 1412 sunt aequales 9ra p. 90: id est 5iL, aequales 90, vt modò. Hoc loco dubitabit quispiam, Quum initio per IRE, dies significarentur, quur interueniente Regula 3, per SRe significantur miliaria? Id verò sic accipiendum, in Regula 3, non tam miliaria solaper 9Be significari, quàm miliaria per i diem multiplicata. Secundus enim Numerus, 9, habetur pro Numero per Vnum multiplicato, sicque diem &miliaria includit: qualis etiam prima positio Radicis fuit. Quum enim pono IRe, non tam Radicem intelligo dierum, quàm miliarium per dies multiplicatorum. Quoniam verò Diuisio multiplicationem detegit, &contrà: sit vt numerus ex Diuisione proueniens, dies ipsos indicet, quum antea in multiplicatione miliaria cum diebus confunderentur. Haec eadem Quaestio sic inuerti poterit. Viator singulis diebus 9 miliaria incedit: alter decimo pòst die, iter ingreditur: quot miliaria hic incedet singulis diebus, vt priorem assequatur 18 diebus? Constat ex Regulaz, priorem 252 miliaria 18 diebus ambulasse. Alter itaque singulis diebus ambulet IBZ: ergo 18 diebus confecerit 1812. Atque eae erunt aequales 252. Quare diuisis 252 per 18, exibunt 14 miliaria.