Latin
CAP. XVIII
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quaestio II. Septem Vlnae panni purpurei cum tribus Vlnis panni niori, veneunt 58 Aureis: atque eadem aestimatione, duae VInae panni purpurei cum tribus vlnis nigri, veneunt 23 Aurcis. Quanti est vlna vtriusque? Pro vlna panni purpurei, pono IR2: &erunt 7 Vinae, 7Ie: tres verò vlnae panni nigri, erunt residuum 58, scilicet 58 m. 71. Duae porro vlnae purpureae, erunt 212:3 verò nigrae, erunt 23 m. 212. Eruntque 23 m. 212 aequalia 58m. 72, quum vtraque sit aestimatio; vlnarum panni nigri. Adde ad vtrunque 212: erunt 23 aequalia 58 m. 512, hoc est, 5 Re aequales 35. Diuide iam 35 per 5: exibunt 7. ac tot Aureis venibit vlna panni purpurci: proinde 7 vlnae, 49 Aureis:; verò vlnae panni nigri, erunt residuum ex 58, scilicet 9: eruntque 3 Aurei in ylnas singulas. Caetera sunt manifesta. Hanc Quaestionem facilius explicauimus quàm caeteri. Hinc autem facilitas AEquationis pendet, quòd in vtroque Quaestionis capite interueniat numerus ternarij. Sed &si mutetur Numerus, omnino erit expedita aequatio, ex Regula 3. Sit enim quaestio in haec verba, 7 vlnae panni purpurei cum; vlnis nigri, veneunt 58 Aureis: atque eadem pretij ratione, 2 vlnae purpurei cum 4 vlnis nigri, veneunt 26 Aureis.