Latin
CENOMANI, DE OCCVLTA
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Magnam ve rò in rebus controuersiam facit temporum fortuna: quae suis vicibus tantam rerum vbertatem profert, vt qui praesenti pulchritudine potiuntur, dum nullam tenent memoriam longiorem, ij non modò suo seculo omnia accepta referant, sed ne vllam quidem in futurum mutationem animo concipiant. Quibusdam rursus aetatibus ea sensim incidit calamitas, vt melioris conditionis expectatio nulla subeat in animos hominum: atque vbi primùm artes florere coeperint, eae non postliminio reuersae, sed nouae &omni memoria inauditae prodire in lucem videantur. Sic perpetua rerum vicissitudo efficit, vt qui longiùs non prospiciunt, omnia praesenti constitutione metiantur quae à maioribus veluti per ma nus non acceperint. Quae quum ita sint, non ma gnoperè laborandum esse duco, quem autorem huic Numerorum parti inscribamus. Sunt qui Ge bero tribuant, vt etiam ex viri nomine appellationem Arabicam adepta sit. Alij Machometi Mosis Arabis filio: alij Diophanto Graeco. Ego vero vel eo argumento, quòd ipsi artem exercuerint, aut de ea scripserint, artem iam antè extitisse iudico. Vt vt est, omnino haec inter monumenta ingeniorum praecipuum quendam obtinet locum dignitatis: quippe quae omnes calculos subducere doceat, quibus prima illa Numerorum tractatio non sufficit: vt siquid effugiat, non artis, sed artificis culpa sit. Singulare verò illius specimen in Geometricis dimen sionibus explicandis, &captiosis ostensionibus refutandis consistit. In qua illustranda multi recentiorum suam operam strenuè nauarunt.