Latin
CENOMANI, DE OCCVLTA
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Latinos, hac nostra ętate Hieronymus Carda nus, Michael Stifelius, &loannes Scheubelius: sed &paulò ante nostra tempora, Lucas Pacciolus Florentinus, &Stephanus Villafrancus Gallus: Post hos Christophorus lanuerus, Stifelio non multò superior, ij tres patria quisque lingua. Quorum ego exemplo, eandem ipsam, inter alia opera variè scripta, ante aliquot annos Ciuibus nostris dederam. Sed quum ad Latinos me recepissem, &in libros Euclidis, qui de Planis sunt, demonstrationes edidissem, iam ad decimum librum accinctus, hos libros de occulta parte Numerorum ad Euclidis argumentum imprimis necessarios, etiam Latinos feceram. Quos vt aliquandiu supprimerem, imò adeò vt Mathematicas ad tempus reponerem, (nisi quòd Astrologiam studiosiùs mihi sem per reseruaui) effecerat Medicinę professio, quam &ipsam illarum gratia iam olim intermiseram. Quúmque post aliquod tempus in mea scripta oculos, vt fit, conuerterem, atque hos libros velut ad manumissionem proclamantes respicerem: veritus ne laboris confecti negligentia, noui conficiendi opportunitatem remoraretur, mihi otium suffuratussum, iactura alia aliam sarciens. Quid quaeris? temporis versuram fecimus, quam nos alia rursus versura soluemus. Sic sunt hominum ingenia: sic nos exercet rerum vicissitudo. Hac emissione, vberior nobis erit facultas absoluendi ea, quae in Medicina tractamus. Nostrae verò illius Gallicae editionis specien sic retinuimus, vt multa interim expunxerimus, multa immutauerimus: nouam dixeris. Hanc tuo nomini permittimus, Capellane, quam nos tibi gratam fore non diffidimus, homini in omnibus Matheseos partibus optimè exercitato Quantum verò in commune contulerimus, res indicabit. Certè vt ars sua methodo constaret, neque posthac in desperationem adduceret Mathematicarum studiosos, sedulò curauimus. Iam in rem praesentem veniamus.