Latin
CAP. XXVII
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 72
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò quum duo primi numeri Denominati duarum postremarum aequationum sint iidem: erit differentia 336 &744 (ea est 408) aequalis differentiae duorum postremorum numerorum, 7B &24, quae est 17B. Quapropter erunt 17B aequales 408. Ac proinde IB aequalis est 24. Et tantundem habuit tertius. Deinde quoniam ex quinta aequatione fuerunt 3Ap. 4B aequales 144: pro 4B auferamus quater 24, scilicet 96, à 144: supererunt 3A, aequales 48: sicque 1A aequalis 16. Ea est portio secundi. Ex quibus colligitur portio primi: propterea quòd ipse cum 1 aureorum secundi &tertij (ea est 20) habiturus erat 32. Habuit igitur primus 12. Quaestio Quaeruntur duo Numeri, qui subtracti à suis Quadratis, relinquunt 48: additi verò ad id quod producitur ex multiplicatione vtriusque in alterum, efficiunt 31. Commodè hoc loco monebimus, Algebram eiusmodi esse, quae disciplinarum cognitionem non mediocrem requirat. Neque enim qui Geometriae imperitus fuerit, etiam si Algebrae praecepta didicerit, quaestionem appositè dissoluet quae à Geometricis speculationibus pendeat. In hac igitur specie, animum adhibere oporret ad quartam Secundi Elementorum Propositionem: Cuius figurationem &sententiam hic obiter exponemus. Linea AB diuiditur fortuitò in puncto C. Totius lineae quadratum, est ABDE, aequale quadratis duarum partium AC &CB, scilicet duobus Quadratis AF &FE cum duobus Supplementis BF &FD: quorum vtrunque fit ex ductu AC in CB. Sciendum insuper, horum Supplementorum vtrunlibet esse medium proportionale inter 31mB duo Quadrata AF &FE: quod etiam demonstrauimus ad XxIiI Propositionem sexti Elementorum. Proptereà duo quilibet numeri inter se multiplicati, producunt medium proportionale inter sua ipsorum Quadrata. Verbi gratia, si ducantur 5 in 4: proueniunt 20, medium proportionale inter 16 &25.