Latin
CAP. XXVII
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 73
Unproofread scanNot analysed yet
Quia igitur Quaestio proposita meminit Quadratorum vtriusque Numeri, atque insuper producti quod fit ex multiplicatione vtriusque in alterum: constat eiusmodi productum, quodcunque tandem futurum sit, medium proportionale esse inter duo ipsorum Quadrata. His ad hunc modum expositis, pono pro priore Numero, inz: pro altero, 1A: pro additione amborum, IB. (Hoc enim ad rem pertinet, quum in Quaestione fiat mentio huius additionis). Quadratum 1r, est iqu: quadratum verò secundi Numeri, est IAq. Sed danda opera vt quampaucißima signa retineamus, numeros verò introducamus. Horum enim auxilio, numeri abscon diti deteguntur. Quoniam igitur IB ponitur pro aggregato duorum quos quaerimus, numerorum, quod aggregatum ab amborum quadratis subtractum, relinquit 48: commodè duo ipsa Quadrata sic designabimus, 48 p. IB. Quapropter quum prius Quadratum sit ique, erit secundum Quadratum 48 p. IB m. iqu. Supplementum vero seu medium proportionale, sic notabitur, 31 m. IB: quum aggregatum duorum numerorum, quod est B, additum ad id quod fit ex ductu amborum inter se Numerorum, faciat 31, ex Quaestionis proposito.