Latin
TA PARTE NVMERORVM
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 75
Unproofread scanNot analysed yet
TA PARTE NVMERORVM, quam Algebram vocant, Liber secundus. De Numeris Irrationalibus in vniuersum. CAPVT PRIMVM. Zo Rrationales Numeri, sunt Radices nuSmerorum Rationalium, eorum scilicet qui 7 Veras Radi. non habent. Vt Vq 2: quae sic qenunciatur, Radix Quadrata Binarij vel duorum: Ve 7, Radix Cubica 7. IrraQtionales dicuntur, quòd nullam ad numeros absolutos rationem habeant: Vulgò Surdi, propterea quòd quum enunciantur, neque quanti, neque quales sint intelliguntur. Tales igitur erunt quibus praeponentur haec signa, quai, &,quioq, ß, quo, atque id genus reliqua: Quanuis ipsa nonnunquam signa Rationalibus numeris praeponantur. Vt quum Vq 4, aut Vα 8 dicimus. Quippe Quaternarius Radicem Quadratam: &Octonarius, Cubicam habet. Id autem vsu venit, quum Rationales numeros simul cum Irrationalibus tractare conuenit. Ac quemadmodum in absolutorum opere, Integra ad Minutias reducimus quò commodiùs inter se concilientur: sic, numeros Rationales in Irrationales conuertimus, ita su exigente ad vtrorunque commercium. Quae enim sunt irrationabilia, suam speciem exuere nunquam possunt: Rationabilia, possunt. Huc accedit quòd eius commutationis adminiculo, pulchrè probantur Irrationalium praecepta, sicut posteriùs docebimus. Iij