Latin
TA PARTE NVMERORVM
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 76
Unproofread scanNot analysed yet
NVMERI IRRATIONALES ntne Numeri, an non &cuiusmodi sint. CAP. bitatum est de numeris Irrationalibus, vtrum sint Numeri, an non. Etenim Numerorum naturam non sapiunt: quum nullam ex se proportionem aut quantiM tatem indicent, quod proprium est Discretorum: sed quicquid prae se ferunt, id tanquam in perpetuis tenebris delitescit. Attamen numeros Irrationales planè pro nullis non habebimus. Constat enim eorum non modò esse aliquem, sed etiam necessarium vsum: praesertim in Continuorum dimensionibus. Quae enim pleraque in Geometricis traduntur, euidentiam cum Numeris participant, qui ferè vbique Irrationales occurrunt. Ii praeterea praeceptiones admittunt, non alias quàm qui Rationales sunt: Additionem scilicet, Subtractionem, caeterasque Regularum species quae in Absolutis docentur. Habent igitur numeri Irrationales cum Absolutis obscuram quandam mutamque communicationem, non secus quàm cum hominibus, Bruta: quae praeter id quòd sentiunt, suo etiam modo ratiocinantur. Insuper cum Integris conueniunt, quòd ex ductu Irrationalis in Irrationalem, proueniat Rationalis. Nam quum duxeris Vque in se, proueniet Vq36: ea verò sunt 6. Ad haec, fractorum naturam in eo retinent, quòd quemadmodum inter duos numeros continentes, infinitae minutiae, sic &infiniti numeri Irrationales interueniunt. Veluti inter 2 &3, fractorum ordo est, 2. 2. 3. 2, 3, 1. 522. 4. 2. 4: inter 2 &3 Vltimus dari non poßit. Ordo vero Irrationalium inter eadem 2 &3, est, 2, vque, vqς, vq7, γq8: vα γ. γαio, γαι, γqια, γίαι, γε ἡ4. γα. 15, γα 1ς, γα 17: sicque per Cubos ad 27. Vsque: tum Yquqiy, vquq i8, vqq 19, Vqqio, Vqq 2i, Vqq 22, 7qq23, Vqq 24, Vqq 25, ac continenter per quque, donec ad SI peruentum sit. Denique quot signorum sunt species (eae verò sunt infinit ae) tot numeri Irrationales existunt inter 2 &3: inter 4 &5: inter 6 &7, denique inter duos quostibet numeros contiguos. Summa verò haec sit, vt ij Numeri inexplicabiles quum sint, neque Discre torum naturam, sed vmbram duntaxat referant, inter Numeros locum non teneant, sed intra numerorum Irrationalium appellationem contineantur.