Latin
DE IRRATIONALIVM
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 77
Unproofread scanNot analysed yet
DE IRRATIONALIVM quinque speciebus. Vmerorum Irrationalium quinque sunt species, Simplicium, Compositorum, Diminutorum (qui à nonnullis Tanquamcompositi vocantur), Vniuersalium compositorum, &Vniuersalium diSminutorum. Simplices Irrationales vulgò Mediales dicuntur, quòd eorum officio inter duos numeros Rationales non quadratos medium proportionale reperiatur. Horum tot sunt species, quot Radicum. Vt Vq6, vα 7, vqq 8, vβ9, vqcio, ac sic deinceps. Compositi Irrationales, sunt quos signum Pluris intercipit: cuius officio, ex duobus simplicibus vnus efficitur Compositus. Vt Vq6 p. V qus. Horum duae species: Prior Bimedialium, qui duobus Medialibus constant: vt Vq 8 p. Vqz. Atque horum quidam sunt non quadrati, vtplerique omnes, vt Binomia tertiae &sextae speciei. Altera species Compositorum, est eorum qui Rationali &Irrationali constituuntur. Horum itidem alij non quadrati: vt i0 p. Vq6, item Yqua p. 7: &similes: alij Quadrati: vt Binomium primum, secundum, quartum, &quintum. Binomia verò ab Euclide sex ponuntur, Primum ex maiore particula Rationali, minore verò Irrationali: vt 8p. Vq 48: Secundum, ex maiore Irrationali, &minore Rationali: vt y q48 p. 6. Tertium, quod ex vtroque Irrationali: vt Vq 50 p. Vq32.