Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 104
Unproofread scanNot analysed yet
Mus animalculum est notissimum, vitae brevissimae &salacitatis maximae, frumento inimicissimum. Sorbet quoque vinum, &lambit oleum; soloque sale impraegnari creditur, quanquam congressu unico plures catulos enitatur: sympathiam cum majorana tenet. Testudo est amphibion è genere testaceorum, scutum in dorso durissimum gerens, cujus caro hecticis mirè convenit. Reperitur in terra, mari, &lacubus, vel locis coenosis; more viviparorum coit, &ova parit: limo &gramine sustentatur, &hybernis mensibus sine cibo in cavernis latitat. Rana amphibium est coaxans, invalidum, subsultans, carnes &mortuas talpas devorans. Ex tertae cavernis ingruente pluviâ prosiliunt ranae, &in aquas sese praecipitant; more lacertarum totâ hyeme dormiunt. Sperma ranarum Erysipelas tollit: Emplastrum verò in tophis &nodis à Lue Venerea solvendis convenit, si cum Mercurio mixtum fuerit. Buso ranae simile est amphibion, foedum, dorsum habens gibbosum, eminentibus utvirus praesentarinque ad latera ossiculis, neum è clunibus emittens. 78. Terreo humore, herbis, lumbricis &apibus vescitur, sub salvia saepè stabulatur: Talpam atque araneam odit, &à solis splendore abhorret.