Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 105
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT TERTIUM. Volatilibus in specie. AVis est animal aereum, bipes, rostratum, plumigerum atque pennatum, quod Femigio alarum &caudae gubernaculo volat, quô vult, Rostrum est corneus avium nasus, &anterior oris pars, dentium simul vicem explens, per quem res odoriferas cum aere hauriunt, &escam capessunt. 3. Volatus fit, dum avis pectore acuto praedita alarum remigiô in auras se tollit, in aëre librat, perpetique harum succussione ae rem findendo &pellendo, caudaeque gubernaculô, quocunque transfert. Pennae sunt avium plumae majores fungoso aereo caule praeditae, alis potissimùm ad volatum, &Uropygio caudam constituente insertae. 5. Plumae avium pennae sunt molliores, se mutuò contingentes, levissimae, quae ex caule fungoso aere pleno extùs cortice duro &denso obtecto in longissimos processus utrinque pilosos abeunt, quibus se defendunt &facilè per aera transferunt. Aves sunt vel Pennatae, vel Rostratae; vel Terrestres, Aquaticae: Carnivorae, Phytivorae, Insectivorae, Palmipedes &Fissipedes, de quarum praecipuis speciebus in Compendio acturus sum: Aquila est Jovis ales armigera, clangens, generosa, bellicosa, visum acutissimu, &volatum altissimum habens.