Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 115
Unproofread scanNot analysed yet
Vescitur muscis, araneis, vermibus, retrò valvas sub tectis &arborum cavis latitat: noctu evagatur &escam quaerit, interdiu enim occoecatus manet: Ejus sanguis cutem glabram reddit, &pilos erodit. Alauda camporum accola &frugilega recta in aerem subvolando cantillat, humi silet, gaudet in alto, &est è genere cristatarum, quas Galeritas vocant. Arboribus abhorret, granis &vermibus vivit, &morbo comitiali laborat. 79, Coturnix avis est advena, terrestris magis quàm sublimis, caudâ curta, interruptò sonitu crocitans. In Arabia &Aethiopia, sicut etiam apud nos magna ipsarum est copia: avis est mia gratoria; aquilone volat; granis milii, tritici &aliarum frugum vivit, &epilepsiam patitur; inde &ova coturnicum hoc malum tollere creduntur.