Latin
CAPUT QUARTUM
Jacques Rohault, Physica 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT QUARTUM. Natatilibus in specie. 1. plscis est brutum natans, aquarum incola, seu navis animata, in qua remi pinnae sunt, gubrrnaculum cauda, antlia branchiae, vela vento plena vesicula, quâ ruptâ, piscis ut massa iners pessum suâ mole sidit. Branchiae sunt in piscibus juxtà cervicem follium more hiantes partes, ex plurimis radiosis semicirculis, vascula sustentantibus fabricatae, quibus anhelitum quasi reddunt, ac per vices recipiunt, ad sanguinis circulationem pomovendam, exceptis Balaenis, atque Delphinis, de quarum usu suprà de Pulmonibus egi. 3.