Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 139
Unproofread scanNot analysed yet
Nutritio est vis Plantae ingenita, quâ naturae suae convenientem succum in radicum poros certô modô configeratos admissum, atque intrà tubulos ejus &utriculos magis excoctum, &fermentatione depuratum, per fistulosas fibras, ope caloris, ac circumfusi aeris elatere sursùm in omnes plantae partes transmittit, inque sui substantiam transmutat. 5. Augmentatio est vis plantae, quâ illa se se nutriendo etiam anget, quod communi verbo crescere dicimus, cùm nimirum succus alibilis affatim suppeditatus, tubulos &utriculos dilatat, plusque nutritu succi apponitur, quàm à causis tum internis, tum externis fuit absumptum. Generatio est vis plantae, quâ illa certo sui loco, in summitatibus imprimis, ubi plantarum veluti ovaria cernuntur, in defoecatissima succi alibilis parte, spiritum suum colligit &conglobat, semenque aut nucleum, futurae plantae ideam, jam continentem constituit. Partes Essentiales plantarum duae sunt: Materia, seu corpus organicum, mirô artificiò constructum, &Anima vegetativa, seu Spiritus volatilis vegetans &germinans. 8. Ad haec partes plantarum sunt vel Similares vel dissimilares. 9. Illae sunt: Fibrae, Nervus, Caro, Medulla, Cortex &Lignum. Hae: Radix, Truncus, Ramus, Surculus, Tracheae, &Gemmae; Folia, Flores, Fructus, Semen, Claviculae, Capreoli. Fibrae sunt capillamenta tenuissima, per radices &carnes plantarum sparsa, ad distributionem alimenti, &robur plantae facientia. II. Nervi sunt protensum illud continuúmque, ac caeteris partibus magis solidum, quod à carne &vena facilè separatur, ac secundùm longitudinem finditur. Caro seu Parenchyma est solida pars, quae in omnem dimensionem dividi potest, ut talis matetia in pluribus fructibus sub tegmine, seu cute conspicitur, ut in pyris, pomis, prunis &c.