Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 140
Unproofread scanNot analysed yet
Medulla est spongiosa illa in meditullio plantarum duriorum, earumque ramis contenta materia, ut in Ebulo &Tamarisco videre contingit. 14. Cortex est velamentum plantarum durum &molle, mirè intertextum, quod facilè à ligno &carne separatur. Lignum imprimis arborum &fructicum durior illa omnibus nota substantia est fibrosa, è qua focus struitur. Partes Dissimilares sunt vel Constantes, vel Anniversariae. Constantes sunt, quae semper manent; Anniversariae, quae singulis annis denuò crescunt. 18. Radix est pars infima plantae, pluribus filamentis separatis per terram producta, in trunco in unum quasi fasciculum compacta, rursùs mox in ramos &folia sejungenda, quâ alimentum allicitur.