Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 142
Unproofread scanNot analysed yet
Semen ipsissima est plantula suis jam donata partibus, aptè complicatis, binis foliolis, caule &conico prominiculo corpore, quòd in radices ferè absumitur. Claviculae sunt filamentorum in capreolis divisurae, ut in pampinis conspicere licet, &sustentationi inserviunt. Capreoli sunt filamina plantarum rigidiora, quibus sese arboribus, vel perticis circumplicant, &à ventorum vi sustentant. E ramis, extremisque plantarum scandentium praesertim partibus oriuntur, vel, cauliculi intorti, quibus vitis, pisum, bryonia, &alia legu mina involvunt sese, aliisque plantis aut stipitibus se implicant. Germinatione succus alimentarius, qui intravit per poros radicis, post plures filtrationes in truncum ascendit, atque plures depurationes &praeparationes in ramos &germina transit, hinc rami &surculi in omnem dimensionem, sicuti truncus &radix excrescunt.