Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 141
Unproofread scanNot analysed yet
Truncus est id; quod suprà terram simplex assurgens alimentum per radicem allatum defert, caulis alias dicitur. Ramus est veluti brachium plantae, quod è caule oritur, &postea in surculos multiplices spargitur. Surculus germen est à ramo procedens, copiofo Spiritu impraegnatum. Tracheae sunt fistulae spirales in radicibus arborum occurrentes, quas ambiunt plexus reticulares, quorum intercapedines replentur fibris ligneis, atque haec omnia contexuntur cortice molliusculo &crasso, qui etiam ex filamentis ligneis &utriculis constat. Gemma seu oculus plantae est totius plantae compendium, &quasi non deciduum semen, &cribrum per quod succus alimentatis in motu suo determinatur, ut nova arbor, &omnia nova inde prodeant. Folia sunt partes plantarum è ramulis pendentes latiores, plerumque ad flores, fructus, stipitésque tuendos necessaria. Flores stipitibus dati sunt, ut fructum plerunque includant, &contra aeris injurias defendent: constant autem foliolis tenuissimis, variè coloratis, figuratis &formatis, calicibus &staminibus tum seminalibus, tum floralibus. Fructus vel nudum vel carne tectum semen existit, pro ejus conservatione, vel animalium quorundam sustentatione.