Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 148
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT TERTIUM. Odoribus Plantarum. Dor est objectum olfactus, materia videlicet spirituosa, sulphurea volatilis, nares &mamillares processus aeris vexillô feriens, proximam sapido sensationem efficiens. Sulphurea haec materia consistit in pingui &oleoso, id quod testatur macis, nux moschata, semen anisi, thus, myrrha, gumata. Effectum habent in spiritus nostros vel roborandos vel destruendos, prout grati aut ingrati fuerint. Odores, sicut &sapores generaliter differunt, quanquam omnes plus minus calidi sint; sunt n. vel grati, vel ingrati. Illi fragrans &benè olens: hic foetens &malè olens. Fragrantia vel est Aromatica, vel Acidiuscula. Illa in Roremarino, Lavendula, Majorana: Haec in Rosis &Violis percipitur. 6. Flores Plantarum plerunque sunt odoriferi, quia sunt maximè sulphurei, spirituosi, &volatili sale abundantes, qui expandi per aerem facillimè possunt. 7. Ingratus odor spiritibus nostris animalibus resistit, &propter particulas fermentativas eos destruit, ac putredinam in corpore causatur. 8. Ortus ingrati odoris est corruptio, fermentum, putredo, &rerum dissolutio, quâ sulphur expirat, &nostros spiritus turbat, 9. Vires habet evertendi stomachum, matricis passiones sedandi, animi deliquia inferendi. 10.