Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 149
Unproofread scanNot analysed yet
Ingrati odores sunt: rancidi, acres, nidorosi, putidi, cadaverosi, pinguedinis accensae. Hûc referuntur inodora, quae se in spiratu ad cerebrum humanum non erigunt. CAPUT QUARTUM. Coloribus Plantarum. Olores plantarum sunt earundem in summitatibus imprimis, &supetficiebus diversae luminis modificationes. 2. Color est ipsa lux certô pacto vel umbris mixta, vel aliis modis turbata, oculos nostros feriens. 3. Principia colorum duo sunt: Diaphanum &Opacum, s. quod Lucem transmittit, &quod eandem terminat. 4. Major autem luxuries colorum in floribus, quàm foliis est, quia in illorum superficiebus speciosa magis dispositio reperitur, quâ illae lucem ab iis oculo immissam ita turbant; ut distincta illa impressio ibi producatur, cujus causâ corpus visum esse album, rubrum, flavum, viride, vel alio colore praeditum, dicimus.