Latin
PHYSICAE SPECIALIS
Jacques Rohault, Physica 31
Unproofread scanNot analysed yet
Dicuntur stellae fixae, quia in centro sui vorticis eundem situm atque ordinem inter se jugiter servant. Harum numerus certus est respectu Creatoris, earumquae in conspectum nostrum prodeunt, sunt vulgò 1022. in 48. asterismos distinctae, qui calculus valdè imperfectus est, cùm Telescopia infinitò plures ostendant. Galaxia est innumerabilis multitudo stellularum creberrimarum, debili suâ luce illam effusi lactis speciem coelo sereno exhibentium. Planetae sunt corpora vasta rotunda in vortice solis pendula, ab illo circa solem, tanquam comune quoddam motuum suorum centrum delata, lumen ejus excipientia &ad nostrum visum diversimodè deferentia. 19. Planetae autem vulgò septem numerantur: ΧδOREC 20. Sol propriè non est planeta, quia est corpus lucidum &mare quoddam igneum, proprium vorticem habens &in centro suo torquetur. Cometae sunt corpota vasta, rotunda, in coelo fluitantia, planetis magis solida, dein majoris agitationis capacia ut ex vortice solis in alios vicinos expellantur, impulsum habentia satis validum, ob soliditatem majorem.