Latin
PHYSICAE SPECIALIS
Jacques Rohault, Physica 32
Unproofread scanNot analysed yet
Cometarum lumen aequè ac Planetarum est â Sole, diversitas verô est à radiorum solarium modificatione, qui per globulos coelestes transeundo, refractiones varias passi eô modô in oculis nostris recipiuntur, ac si ab illis coeli partibus provenirent, in quibus barbam, crines, caudam cometae nos videre existimamus. Luna est planeta in vortice solis existens, qui copiosissimè lumen ad nos reflectit, ac incrementum &decrementum patitur. Phases Lunae oriuntur à vario situ, quô corpori solari luna obiicitur ejusque radios excipit, quô fit, ut splendor ejus mox augeatur, mox minuatur, mox evanescat: pars enim Lunae nobis obversa soli obiicitur, cum Plena est, &cum Nova, lunae pars nobis aversa. 25. Eclipsis est defectus luminis respectu nostri in sole &luna. Eclipsis solis est à luna, quoties nempe opacum lunae corpus in Novilunio inter solem &nostrum visum interponitur, ita ut sol vel totus vel ejus quaedam pars aliquandiu conspici non possit.