Latin
CAPUT SECUNDUM
Jacques Rohault, Physica 35
Unproofread scanNot analysed yet
Homines illi tamen in coelum non cadunt, quia ubicunque homines terram incolunt, suprà terram sunt, nec à terra pendent, sed eam premunt &terunt, sicuti &nos, quia ad centrum vergimus omnes, quâ tandem dissipatis vectoribus spirituosis &sulphureis, sepelimur. 5. Aqua est elementum frigidum, fluidum &humidum, constans particulis oblongis, laevibus &flexilibus, jugiter inter se agitatis, nullumque saporem habentibus, unum cum terra globum constituens. 6. Aqua non est elementum frigidissimum, quia minimas particulas habet jugiter agitatas, quum (ut suprà audivimus) in illarum agitatione paulò majore consistat calor. 7. Aquae particulas jugiter inter se agitari certum est, sunt n. minores, laeves, lubricae, sicque à materia coelesti omnia pervadente &agitante facilè mobiles: terrae autem particulae sunt crassiores, adeoque ad motum ineptiores. Differt à glacie, quòd tempore hyberno nitrum coeleste fixum coagulet, &in glaciem vertat aquas, quae aliâs ob praesentiam materiae subtilis dissolutae manent.