Latin
CAPUT SECUNDUM
Jacques Rohault, Physica 36
Unproofread scanNot analysed yet
Recipimus nivis partes tres, salis nitrosi partem unam, in patina invicem hanc materiam probè miscemus, &in medio ejus vitrum aquâ plenum reponimus; patinam prunis, s. fornaci calefactae admovemus, statim atque nivem liquescere observamus, simul aqua in vitro contenta in glaciem abibit, quia salis spiritus calore è nivis poris in aquam per vitrum pulsus eam coagulat. Oleum in glaciem non convertitur, facilè n. concrescit ob particulas ramosas multis modis sibi invicem connexas, quae cessante materiae subtilis agitatione satis valida statim quiescunt, non tamen in glaciei duritiem, vel soliditatem unquam abit, quia particulae quiescentes non rigescunt, nec unquam tam arctè conjunguntur, ut aquae particulae. II. Fori11. Fontium &Fluminum origo mare est, non quidem temporarii illi fontes, qui intensiore calore exarescunt, verùm perennes, quos nullus aestus absorbet, inde oriuntur. Aqua ad altissima montium juga elevatur vi caloris subterranei &aeris pressione è cavitatibus maris per terrae cavernas.