Latin
CAPUT SECUNDUM
Jacques Rohault, Physica 37
Unproofread scanNot analysed yet
Aestus maris à pressione materiae coelestis oritur, quae in spatio quod inter lunam &terram tempore plenilunii &novilunii angustius existit, celeriùs fluens, aquam suâ naturâ mobilem, unumque cum terra globum constituentem premit, sicque versùs littora attolit, quae pressio cùm Lunâ recedente cesset aqua denuò in tumulum assurgens, pristinum locum repetit. Aer est corpus fluidum &pellucidum, constans ex particulis tenuibus &flexilibus à se invicem perpetuo motu disjunctis, infra coelum &supra terram aquasque existens. Aeris agitatio penitùs cessare non potest, si n. cessâret, aer fierit corpus durissimum &solidissimum, id quòd sine viventium interitu accidere non potest; deinde particulae aeris valdè exiguae sunt &laxiùs connexae, ut minimâ vi a globulis secundi elementi separari queant, &peculiari motu circa centrum independenter ferri. Differt Aer Ab atmosphaera, quae halituum seu vaporum aerem obsidentium congeries in globi figuram à pressione circumfluentis aetheris coacta à terra ad variam distantiam pro caloris &frigoris varietate recedens, est.