Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 51
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT TERTIUM. Lympha &Saliva. 1. LYmpha est aqua microcosmi purissima, sine coloris tinctura insipida, inodora, quae per tenuissima vasa crystallina lymphatica dicta, vel in chylum, vel in sanguinemde2. Oritur pluit. 2. Oritur Lympha vel à Glandulis, vel à Visceribus. 3. Glandulae sunt Parenchymata spermatica molliora, pluribus vasis &lymphae ductibus perdita, vel liquorem secernentia, vel depurantia. 4. Suntque vel Conglobatae, vel Conglomeratae; vel Excretrices, vel Reductrices, vel Nutrititiae: Illae à forma, hae verò ab officio nuncupatae. Distinguuntur praeterea in adventitias &perpetuas, &hae iterum in eas, quae ad individuum spectant, tum in illas quae ad speciem attinent.