Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 52
Unproofread scanNot analysed yet
Reperiuntur Glandulae ad individuum spectantes, vel in Abdomine, Thorace, vel Collo &Capite. Glandulae speciei sunt tum Virorum, tum Mulierum. 8. Glandulae adventitiae sunt vel Glandium rudimenta, vel Glandulae formatae. 9. Vasa lymphatica oriuntur quoque à Visceribus, Hepate, Cerebro. Accipiunt verò viscera &Glandulae Lympham à nervis &arteriis. 11. Vasa Lymphatica sunt vel supra Diaphragma, vel infrà illud. 12. Suprà Diaphragma sunt, quae ex artuum &colli conglobatis glandulis, ipsoque cerebro, oculis &ore exeunt. 13. Infrà Diaphragma pleraque sunt hepatica ad Mesenterium &commune receptaculum derivata. 14. Saliva est oris lympha in ventriculum depluens.