Latin
CAPUT SEXTUM
Jacques Rohault, Physica 60
Unproofread scanNot analysed yet
Dividuntur in Incisores, caninos &molares: Illorum quaterni sunt in utraque maxilla: Istorum in qualibet maxilla utrinque unus: horum verò viginti, in quavis maxilla decem, utrinque quinque Truncus è Spina, Osse innominato, &Thorace componitur. Spina quatuor habet partes, cervicem, dorsum lumbos &os sacrum. Cervix constat vertebris septem, &hyoide. Dorsum duodecim. Lumbi quinque vel sex, atque sic triginta omnes sunt in spina vertebrae. Thorax construitur ex sterno, costis, scapulis &claviculis. Ossium sterni numerus incertus est, nunc septem dantur, nunc quinque; nunc tria, nunc unum. Costae sunt XXIV. duodecim utrinque: dividuntur in veras ¬has. Verae sunt septem superiores: Nothae sunt quinque inferiores. Scapulae sunt duae, utrinque una: Claviculae etiam sunt duae, utrinque una. Os innominatum tribus ossibus constat, 1. est os Ilium, 2. os Coxendicis. 3. oS Pubis. 23. Artus sunt duo Manus &Pedes. Ossa manûs in Brachium, Cubitum, &Manum extremam dividuntur. 25. Brachium unico constat osse, eoque magno &valido, longo &inaequali.