Latin
CAPUT SEXTUM
Jacques Rohault, Physica 59
Unproofread scanNot analysed yet
Continentia sunt octo: unum frontis, duo sincipitis, unum occipitis, duo temporum, Os Cunei forme &Os Cribri forme. 9. Os Cunei forme in infantibus è quatuor diversis ossibus ope cartilaginum jungitur, praeter sinus, processus &cavitates etiam foramina decem habet, quorum alia in oculi orbita, alia in basi calvariae occurrunt. In osse Cribri formi eminet Crista Galli, cui opponitur septum nasi, &sicut hoc os versus cerebrum cribrum habet, ita in summitate narium spongiosi plurimi tubuli reperiuntur, quibus adjacet Ductus nasalis Contenta Cranii ossa sunt sex auris ossicula, utrinque tria: malleus, incus &stapes, quibus ossiculis orbiculare additur. Maxillae superioris immobilis sunt undecim, quinque paria, &unum impar. in maxillae utriusque alveolis haerent dentes, quorum in adulto homine triginta duo sunt, in qualibet maxilla sedecim. 14.