Latin
CAPUT OCTAVUM
Jacques Rohault, Physica 65
Unproofread scanNot analysed yet
Habebis etiam vincula quo femur cum coxendice, idem cum tibia &fibula: Tibiam, fibulamque cum talo; Talum cum ossibus Tarsi, Pedij &Digitorum pedis conjungunt. Tendines sunt partes quae in solis musculis reperiuntur, è lenta &ductili ovi parte genitae, ut ad arbitrium nostrum membra movere queamus. 9. Estque vel unitus, vel divisus. CAPUT NONUM. Membranis. J. MEmbrana est pars è fibris diversis contexta, tenuis &lata, tactûs otganum, partes subjectas vestiendo custodiens. Membranae sunt vel foetûs vel hominis editi. Foetûs membranae sunt Chorion &Amnios. Amnios laevis est membrana, liquore quodam pellucido plena, qui colliquamentum dicitur, &infantem proximè circumdat. 4. Chorion membrana foetum integrum post Amnion cingens &praecedente crassior; internâ facie laevior, venis &arteriis umbibilicalibus perspersa, estque nihil nisi umbilicus expansus. Membranae hominis editi sunt vel universales, vel particulares.