Latin
CAPUT OCTAVUM
Jacques Rohault, Physica 66
Unproofread scanNot analysed yet
Universales vel totum corpus investiunt, vel omnes ejusdem generis partes. Illius generis sunt: Cuticula &Cutis. Hujus verò: Periostium &membrana musculorum. Particulares sunt, quae vel singularem aliquam partem investiunt, ut Pericardium, mediastinum, membrana linguae, lienis, de quibus suis locis; vel quae particularem regionem investiunt, ut Peritonaeum, Pleura, Meninges. Cuticula est membrana tenuissima, toti corpori super inducta, ex ovi membrana juxtà cicatriculam producta ut cutem defendat, tactuique inserviat, &ne humor exsudet, prohibeat. Cutis humana est velamentum corporis membranosum cuticulae proximè subjacens, tactûs organum, partium subjectarum munimentum &ornamentum. 10, Sensûs vigorem à nervis accipit; per arterias &venas nutritur. 11. Cutis habitus dispar est, variisque locis perforatur, ac coloratur. Pori cutis sunt tubuli breves è subcutaneis glandulis in superficiem porrecti, ab interno latere oscula vasorum aequaliter excipientes, certam figuram possidentes, ut serum adaptatum eo propellatur. Physiognomia ex cute magnifica sanè &salutaris cognitio est, cujus fundamentum Anatomia. Lineamenta Cutis immutantur ab animi affectionibus, senectute, Venere, morbis, terrae climatibus &percipuè simulatione.