Latin
CAPUT OCTAVUM
Jacques Rohault, Physica 67
Unproofread scanNot analysed yet
15. Cutis in aliquibus locis pilosa est, in aliqui bus glabra. Castrati imberbes sunt, quia lympha testium regurgitans poros glandularum cutis replet, &earum fermentum immutat. Periosteum est membrana nervea firmissima, extrinsecùs ossibus validissimè adhaerens, quâ (cùm ipsa ossa ob insignem duritiem ab objectis mutari non possint,) ut qualitates tangibiles cognoscant, investiuntur. Pericranium est membrana cranio super inducta, acuto sensu praedita, quae duram matrem cum cranio connectit, cerebrum suspendit, &cutem capiti agglutinat. Meninges s. cerebri membranae duplices sunt, Crassa &Tenuis.