Latin
CAPUT DECIMUM
Jacques Rohault, Physica 70
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT UNDECIMUM. Musculis. MUsculus est pars corporis carnea, fibrosa, exortum habens nervosum, finem verò tendinosum, voluntarii motûs instrumentum. Musculus quilibet in toto corpore non unico &simplici ventre, neque capite &caudâ donatur, neque fibrae ab altero extremo tendine in alium rectâ feruntur, omnes biventres sunt, &fibrae eorum carneae, prout à diversa origine; ita in diversos &oppositos fines feruntur. 3. Musculorum tota corporis compages abundè plena est, suprà, infrà, foris, intûs, ad latera, &nusquam non reperiuntur. 4. Dividuntur in Musculos Trunci &Artuum. 5. Trunci sunt vel capitis vel pectoris vel abdominis. 6. Capitis Musculi sunt: Frontis, palpebrarum oculorum, aurium, labiorum, maxillarúmque proprii. 7. Colli mulculi plures sunt, quibus cervix antrorsum flectitur, &retrorsum extenditur, atque in latera movetur, longi duo, scaleni duo: transversales duo &spinati duo: Item: splenu complexi, recti majores, recti minores, obliqui superiores, obliqui inferiores &mastoidei. Hûc pertinent Musculi Laryngis, Pharyn. gis, Linguae, uvulae &ossis hyoidaei. Thoracis, s. medii ventris musculi, alii thoracis proprii sunt &respirationis causa creati, alii dorsi. Proprii sunt 1. Subelavius. 2. Serratus major anticus. 3. Serratus posticus inferior. 4. Sacrolumbus, 5. Musculi intercostales.